Liber Quartus Regum*

Caput 16: Versus 18

Musach quoque.RAB.Est aedificium positum in vestibulo templi, ubi reges quando sabbato ad templum ibant, eleemosynam mittebant; et ita Musach sabbati gazophylacium est regum, sicut corbana sacerdotum.Musach quoque,etc.RAB.Non ideo convertit in templum Domini, quod in eo cultui Dei serviret, sed ut cum templo profanaretur, studens placere regi Assyriorum magis quam Deo, ut cum illuc veniret illud videns concupisceret et auferret sicut alia multa Achaz sibi tribuente. quo inveniret gratiam illius.
(* Traductions européennes)